COMMENTARII
SECVNDI
DIALOGVS
VII.
549
terea
sunt
etiam
aromata
zaccaro
infecta,
vt
nux
muscata
Indica,
zinziber
viride
conditum,
cinamomum,
myrobalani,
cortices
citri,
caryophylla,
aliáque
similia,
vel
solida,
vel
in
liquorem
reda¬
cta:
cuiusmodi
sunt
etiam
liquores,
olea,
&
aquae
stillatitiae,
quo¬
rum
plaeraque
à
chemicis
potiùs,
quàm
à
seplasijs
parari
solent.
MATHETES,
Enumeres
igitur
vniuersas
conseruarum
species,
&
quàm
singulae
habeant
naturam,
exponas.
GERON,
Temperatae
constant
ex
rosis,
violis,
buglosso,
&
cyrsio.
Frigidę
sunt
ex
cicho¬
rio,
intybo,
oxalide,
adianto,
violis,
nymphaea.
Calidae
fiunt
ex
flore
roris
marini,
eryngio,
enula
campana.
MATHETES,
Quae
singulae
naturalem
ventriculi
&
iecoris
vim
roborant?
GERON,
Ex
enula
campana,
&
ex
rosis
compositae.
Calidam
intemperiem
&
flauam
bilem
refrigerant,
ex
cichorio
&
adianto
paratae.
Ad
atrem
bilem
stomachi
conferunt,
ex
buglosso,
cyrsio,
&
violis
confectae.
MATHETES,
Quae
ad
vitalem
ex
frigida
intemperit
imbecillem
valent?
GERON,
Ex
roris
marini
floribus,
corticibus
citri,
cyrsio,
buglosso,
&
ex
rosis
conditae.
Eandem
facultarem
ca¬
lore
imbecillam,
conserua
ex
violis,
&
nymphęa
composita
ro¬
borat.
Cùm
proprias
huic
facultati
non
habeamus,
illis
vtimur,
tum
quae
naturali,
tum
quae
animali
in
vtraque
intemperie
com¬
munes
sunt,
vt
quae
vel
ex
rosis,
vel
ex
violis,
vel
ex
buglosso,
vel
cyrsio
inscribuntur.
MATHETES,
Quae
animalem
vim
frigida
in¬
temperie
debilitatam
reficiunt?
GERON,
Quę
ex
flore
roris
mari¬
ni,
ex
rosis,
ex
eryngio,
vel
ex
acoro
fiunt.
Eidem
calida
intempe¬
rie
laboranti
prosunt,
quę
ex
nymphęa,
adhęc
quę
ex
violis,
vel
ex
cichorio
constant.
MATHETES,
Quo
pondere
conseruę
hę
assu¬
mi
debent?
GERON,
Semuncię
instar,
aut
etiam
vncię
interdum
prout
ratio
postulat.
MATHETES,
Obsecro
singulas
enumeres,
quomodo
componantur.
GERON,
Ex
rosis
in
hunc
modum.
CONSERVA
ROSARVM
Rosarum
alborubentium,
nondum
perfectarum,
recentium.
foliorum,
in
quibus
vngues
sint
detracti,
libra:
zaccari
librae
duę,
vel
tres
hoc
pacto
commiscentur:
Primùm
rosae
in
mortario
lapi¬
deo
teruntur:
deinde
zaccarum
ijs
diligenter
adijcitur:
sic
postea
ambo
mixta
vase
vitreo
citra
insolatum
reponuntur:
id
autem
non
omnino
plenum
esse
debet,
vt
feruescentibus
sit
locus,
ne
forâs
exiliant.
Hanc
recentiores
Graeci,
&
iuniores
medici
zaccarum
rosatum
appellant:
quanquam
meliùs
rosae
zaccaratae,
aut
flores
rosarum
zaccaro
conditi
vocari
possint.
Naturalem
ventriculi,
iecoris,
cordis,
reliquorumque
viscerum
vim
corroborat
refrige¬
ratque,
praesertim
recens:
sitim
extinguit,
&
vapores
in
caput
q
3
Consertarum
spe¬
cies.
Temperatae.
Frigidae.
Calidae.
Consertae
ad
na¬
turalem
ventricu¬
li
vim
idoneae.
Ad
vitalem
dica¬
tae.
Ad
animalem
vim
debilitatem
idoneae.
Conseruae
quo
pon¬
dere
exhibendae.
Rosarum
conser¬
ua.
Vires
conseruae
ro¬
sarum.