1015
LIBER V. 183
euadet. Expertum fuisse intellexit Mizaldus.
Filiorum quos habitura est mulier numerus
vt cognoscatur.
Caret autem ratione quod dicunt, nodos in vm¬
bilico ostendere filios ex eadem matre nascituros:
aut enim simpliciter atque hoc superstitiosius
strologorum praedictionibus. Fieri enim potest,
vt moriatur, aut casta viuat, quae plures sit habi¬
tura filios: aut non simpliciter, sed quia potest, hoc
autem modo plures nodos habebunt, atque vni
coniuncta viro plures, alteri pauciores: quod esse
non potest, vt simul diuerso numero comprehen¬
datur, aut maximum numerum continebit, quo¬
modocunque coniungatur. Cùm ergo rarissimè
contingat, hanc potestatem non frustrari: aut
nim non commodè iuncta erit, vel etiam si com¬
modissimè, morbis aliisque occasionibus impedie¬
tur: quomodo igitur sciri hoc potuit, quod nun¬
quam fermè accidit? Dicendum igitur erit, foecun¬
dos vteros plerunque plures nodos parere in vmbi¬
lico, steriles autem paucos, nec ad vnguem distin¬
ctos, vt euentui persaepe concordare videantur:
atque hoc modo problematum veritas exquiritur.
Cardanus.
Ad foetus retentionem optimum.
[[Recipe Olei myrtini,
Mastichini,
Terebinthinae, singul. ana y. j.
Sandali rubri & citrini,
Hypocistidis,
Acaciae, singul. ana z. v.
m 4