509
THEORICA.
122
ra natura, per quam in sua actione tene¬
tur necesse est, quòd per corruptionem
suae substantiae debeamus extrahere. quo¬
niam sine, illo non possemus creare me¬
dicinam perfectam. Et ideo reliquerunt
in scriptis Aristoteles & Plato, & omnes
lij philosophi, quòd species metallorum
permutari non possunt in formam spe¬
cificam, & speciem metalli, & sub conser¬
uatione suae formae metallinae, nisi primò
in suam reducantur naturam primam, sci¬
licet in sulfur & argentum viuum, à qui¬
bus postea creatur medicina & non antè,
& non procedit vltrà. Et hoc intellige de
perfectis corporibus, quia illa habent
reuertere & conuertere imperfecta me¬
talla ad perfectionem, sicut minor per ma¬
iorem rectificatur. Quare fili, cùm ta¬
le sulfur non posset haberi & multi¬
plicari, prout natura docet, quo usque
corpora sint apta & spongiosa facta
per operationem alleuiationis, certae
& verissimae omnium elementorum,
à quibus sunt composita. Ideo di¬
ligere debes corruptionem, quae tibi
aperit corpora per resolutionem, &
conuersionem humidorum naturali¬
um, quae sunt vera elementa, per quae
R ij
insi¬