1015
LIBER V. 191
rius prolabantur. Itaque colocynthidam in melle
coxi puro, mel autem odoratis mistum, velut offam
deuorandum dedi: decoctumque interim ligni ex
aqua propinans, ante finem hyemis perfectè sana¬
ui, vt nunquam postea in eum morbum reciderit, &
adhuc viuit. Filia autem Angeli Linati iam bien¬
nio experta non solùm omnes Medicos; sed etiam
circulatores, sumpserat vinum, aquam, vnctiones,
& suffumigia ex cinnabari factitio, nec sanari po¬
terat. Dolebant ei crura, ac tremore vexabatur ita,
vt totas noctes vigil persaepe duceret, absque spe, vt
par erat, tot frustra tentatis potentissimis auxiliis.
Itaque exhibito vino cum optimo cortice, curandam
interim particulam ipsam suscepi, excogitatoque
praesidio. quod & causae morbi & morbo aduersare¬
tur, ipsum confirmaret membrum. lachrymae ligni
magnam quantitatem excipi iussi: qua cum thure, li¬
gno aloes, semine balsaminę, styrace odorata, cor¬
tice citrij mistis, & saepe cruribus eo suffumigio
calefactis (aderat & lapis gagates copiosus) sana¬
ta est perfectè, conualuitque. Liberaui etiam Pet. Ant.
Besutium, iuxta aedem sacram Breram, non procul à
Porta Beatrice laborantem athritide, eisdem penè au¬
xiliis, quibus etiam Scazosum, cum hi à Medico suo
omnibus in deterius labentibus destitutus esset.
Ne pedes aut manus à frigore laedantur.
Si quis nolit pedes, vel manus à frigore offen¬
di, pinguedine vulpis inungat. Mizaldus.
Torpori samando.
Cùm membra compressa detinentur, spirituum
transitus prohibetur, vnde torpent adeò, vt non
tutò homo illis se committat, sentiturque stupor: