509
RAYMVNDI LVLLI
sit medium temperatum, & mediocriter
subtiliatum, vt cum adiutorio modici ca¬
loris faciat penitus in suo corpore nobilem
impressionem. Sufficit tibi tamen ad hoc
agendum calor ignis communis excitan¬
tis, & calor communis naturae operantis,
de quo tantum diximus, quòd nos intel¬
ligere potes. Opus est tibi fili, quòd dictum
calorem plantes & ponas in terram subti¬
lissimam, vt grossum terrestre non eius
impressionem impedire possit. Et huius
rei sume exemplum in subtilitate hu¬
midi. Fili dictus calor est tanquam prin¬
cipale effectiuum totius illius quod petis,
quoniam id quod non est nisi potentia
defert in actum manifestum cum experi¬
entia manifesta ratione adhaerentiae colli¬
gatae à calore & instinctu naturae. Qui qui
dem ignis intantum, quod ignis est nul¬
lo tempore facere potest. citius enim ma¬
teria per eum incineraretur, quia non
peraretur sicut instrumentum organica¬
le, sicut facit calor innatus in composito
& influxus in eo à sole & stellis, & non ab
igne communi, sicut multi credunt per
eorum ignorantiam magnam: nam quan¬
do dicimus, quòd lapis per ignem genera¬
tus est, non vident alium ignem, nec alium
gnem