1015
LIBER V. 197
paranda, ad hunc fit modum. Aqua pura & lympi¬
da in vas nullo antea liquore imbutum mittitur.
Vbi efferuescit, illico in viuam & recentem cal¬
cem, alteri vasi nouo impositam effunditur: ac
bi tandiu quiescere permittitur, donec detracta
spuma, clara & pellucida appareat, subsidente ad
imum vasis calce pultis modo diluta. Tum de¬
mum aqua supernatans excipitur per vasis in¬
clinationem, sed calce immota, & phiala munda,
aut alio vasculo diligenter obturato, ad vsum ser¬
uatur. Vix credi possit quantum habeat energiae
& miraculi in vlceribus quibusuis, & maximè à¬
lue Venerea obortis. Nam fotu ex linteolo in ea
repente madefacto, & vice emplastri post haec vl¬
ceri imposito, ac subinde renouato, saniem deter¬
get, dolores sedat, vlcus carne replet, ac inflam¬
mationes pauco tempore extinguit: non absque
ingenti miraculo, cum sui caloris vehementia
lio quin incendat calx viua. Ftuere hoc excellen¬
tissimo secreto, quod multa prece, precioque mul¬
to, multis recusaui. Mizaldus.
Preciosum oleum Balsaminum, quod instillari potest
vulneribus, quae non capiti, sed alioqui cor¬
poris partibus sunt inflicta.
Accipe olei rosati vncias nouem.
Rebarae minutim contusae vncias sex.
Hęc firmiter contecta in ampulla siue lagena stan¬
nea per tres dies stare facito. Deinde lagenam
cum praedictis in balneum Mariae immittito,
& ad horae medietatem probe bullire sinito. Po¬
stea in lagenam inijce Masticis subtiliter contusi
drachmas sex. Item thuris, bdellij, opopanacis, ca¬
n 3