62
Libellus
Canon quintus, qui docebit extrahere quattuor elementa ab omni¬
bus rebus.s.plantis, animalibus, & metallis.
¶Cum prętermittamus pro modico tibi reuelare secretum.s.qualiter po¬
teris elementa ab omnibus rebus.s.metallis, plantis, & animalibus extrahe¬
re, & regula generalis est quod illa, quę de plantis terenda fuerunt terantur,
& post contritionem ponantur in vase vitreo in fimo equino ad putrefaci¬
endum per mensem cum dimidio, quo transacto pone super vas caput
suum, & distilla aquam per balneum maris, quod tibi inferius reuelabimus
per figuram vnam, quousque per balnei distillationem plus noluerit distillare,
tunc temporis extrahe cucurbitam a balneo, & reitera aquam, quam distillasti
super fęces, & gira bene cum sigillo, & claude & pone ad putrefaciendum per
decem dies, postea extrahe, & pone desuper caput alembichi, & distilla per
ignem cinerum, quousque noluerit plus per illam distillationem distillare. Tunc
fili mi scias, quod tu habes extracta duo elementa ad partem, nunc igitur vt
diuidas illa, quę sunt aer, & aqua facies sic. Tu fili mi aquam illam quam per
secundam distillationem distillasti accipe & pone in cucurbitam distillationis,
& repone caput alembici & distilla in balneo, & illud quod distillaue¬
ris non est nisi aqua, qunuim per illum gradum caloris nihil aliud exit. Nam ignis
balnei dicitur ignis primi gradus, & ignis cinerum dicitur ignis sedi gradus,
& ignis ardens dicitur ignis tertij gradus. Fili valde vtilis est ista scientia
graduum ignis ad ista cognoscenda potissime in metallo propter caloris
confusionem, & tunc fili aer manet in fundo vasis, quoa non valuit per calo¬
rem sedi gradus exire, & tunc repone ad partem, & reitera aquam, quam ab ae¬
re extraxisti super fęces, & fac sicut prius & pone ad putrefaciendum in fi¬
mo per enim tempus, sicut de aere fecisti, & pone ad distillandum in igne
tertij gradus, & da sibi ignem, donec totus distilletur, & post hoc reitera ad
distillandum in balneo, & exibit aqua, & ignis manebit in fundo va¬
sis, quia non valet per illum calorem exalare & serua ad partem. Haec quę tibi di¬
ximus de omnibus vegetabilibus intelligequę in succo abundant. Et sic quoque
facies in metallis prius cum nostro menstruo illa resoluere facies sub fimo
per vnam ebdomadam. & quod menstruum sit acutum cum vegetabilibus, aliquibus
illorum, quę inferius in quęstionario dicemus. Postque vero fili metalla fue¬
rint dissoluta pone ad distillandum in igne primi gradus & exibit men¬
struum, & manebit calx metalli in fundo. Post hoc vero reitera super fęces
metalli de nouo menstruo ad pondera metalli, & pone ad putrefacien¬
dam per mensem cum dimidio, & post hoc distilla sicut fecisti de vegetabili¬
bus, sed qualibet vice addas nouum menstruum super fęces. Fili multe fuerunt
opiniones philosophorum in extractione elementorum a mineralibus, sed hic
ponere non curamus, quia diuersimode tractabimus in tertio libro.
¶Fili multi philosophorum in aqua forti communi facta ex vitriolo & sa¬
le nitro sua corpora metallorum dissoluebant, & per euaporationem trahe¬
bant aquam illam, & calx corporum remanebat infra vas, & postea cum
b ii
Canon
sextus