509
RAYMVNDI LVLLI
lementorum est talis tolerantia, & passio
praecedit transmutationem substantiae,
scilicet antequam substantia possit trans¬
mutari perfectè, quod virtus elementati
transmutantis obtineat in suo posse partes
elementi transmutandi, & quòd fixetur in il¬
ante transmutationem substantiae, & se¬
miscendo tali modo, quòd illud elemen¬
tum habebit materiam in aliquo alio ele¬
mento. Et ideo est assignata ratio, qualis
differentia sit inter elementum, & alterius
elementi virtutem, scilicet, si in tres do¬
ctrinas notatas & notandas nostri magi¬
sterij, quae dicunt opus & quietem nostri
lapidis dulciter & magno ingenio habet
ascendere de terra in coelum. Et alibi
pus est, quòd de coelo in terram descen¬
dat, & ibi recipiat ventum quietis, qui la¬
pidem fixat portatum in ventre venti vo¬
lantis. Qualitercunque sit fili, sic intel¬
ligas, quia noster lapis per passionem
& tolerantiam suae naturae habet opus
transire per qualitates omnium aliorum
elementorum antequam sit perfecta me¬
dicina. Et ideo si siccum petrosum ver¬
sum est in frigidum petrosum, ibi habet
pati. Et si frigidum lapidosum quod est
passum vertatur in humidum, ibi etiam
habet