1015
LIRER V. 207
Ad rupturam.
[[Recipe Foliorum & florum anthos
Foliorum mirtillorum sing. ana. y s.
Resinę
Emplastri de betonica singul ana. y. ij.
Terebinthinae clarae q. s.]]
Fiat emplastrum. Ex libro manu scripto.
Ad pediculos pudendorum.
[[Recipe Axungiae porcinae}
Argenti viui}
Saluiae}
{an. quantum sufficit]]
Misce omnia simul bene, fiatque vnguentum, quo
partes pediculis obsessae inungantur. Fallopius.
Vt pars aliqua sine dolore plurimum intumescat.
Si quis aqua destillationis, vel decoctionis cra¬
bronum, aut vesparum cutem alicuius attigerit,
sic intumescet locus, vt hydropis, aut veneni ma¬
gnaeve alicuius aegritudinis suspicionem inge¬
rat, sed absque dolore. Remedio est Theriaca po¬
ta, vel loco illita. Hac fraude meretriculę quaedam
gestationem vteri, etiam apud circumspectos, &
cautos, artificios è mentiri solent: & suam mise¬
riam credulae plebi falsò attestari, qui stipem vi¬
catim emendicant. Est id Rogati Parisiensis ar¬
chimendici, & blitteorum, canariorum, ostiario¬
rum, templariorumque ludimagistri incompara¬
bilis & locupletissimi, artificium è multis vnum:
à quodam eius contemporaneo, & familiari mihi
indicatum. Mizal.
Ad morsum canis rabidi.
Folia brassicae vti etiam semen, cum sylphio &