1015
210 DE SECRETIS
raphanum praegustauerit, si à scorpione feriatur,
citra vitae aleam euadet: & si scorpionibus insper¬
getur raphanus, illos ad mortem adiget. Idem.
Ad bubones.
Sunt qui affirmant, aquam ex humano ster¬
core destillatam, ardere: pinguior enim est, & sa¬
tis tenuis, minus tamen quam ex vino, constat
sanè aduersari eam bubonibus, maximè gulae.
Cardanus.
Ad transferendos bubones pestiferos.
Ostrea viua pestiferos bubones loco transfe¬
runt, & virus omne ad se trahunt: sunt autem
adglutinanda brachio, qua axillaris decurrit, si¬
quidem bubo in alis est: si verò inguem obside¬
tur, lineamentis femoris, quae vena cruris descri¬
bit. Hollerius.
Ad bubones pestiferos.
Hyosciamus pestiferis bubonibus admotus il¬
los fertur disperdere. Vel, vt quibusdam placet,
dispergere. Et si quis ante illorum emersum plan¬
tam eam secum habuerit, nusquam à bubonibus
corripietur. Mizaldus.
Ad carbunculos.
Puluis coriandri cum melle mixtus, & super
carbunculum positus, illum destruit. Arnoldus
Villanouanus.
Ad anthraces pestiferos.
Galbanum emollitum, & ex lineo panno anthra¬
ci pestifero coextensum, & appositum, si curabi¬
lis est, adeò illi adhaerebit, vt reuelli non possit, nisi
radicitus eum extirpet. Si verò incurabilis erit, ne