62
Libellus.
horas, vt euitetur tantus labor, atque tedium tibi fili dilecte. Capias igitur
in dei nomine quamcunque rem, a qua volueris quintam essentiam separare, &
mitte illam in nostram quintam essentiam vini, & pone ad fortem solem in vere,
vel pone illam cum vase ad ignem leuem, & infra tres horas habebis quintam
essentiam rei mixtam cum quinta essentia, quę conuertetur in talem naturam, sicut res
quę sibi mittetur, igitur si sit calida, si frigida, si humida, si sicca, si laxatiua
si sicca, vel cuius vis alterius conditionis & odoris fuerit, talis naturę
fit, quia vt supra tibi reuelauimus appetitum habet ad hanc complexionem,
vel ad illam talem. Igitur quintam essentiam fili habebis sicut res quam tibi intro¬
miseris talis odoris, saporis, complexionis, virtutis, operationis. & c. &
ideo fili maxime cautela est hęc in operatione medicinę, vt cum vna &
eadem medicina scias diuersas operationes facere, ad quam forsitan non per¬
uenit operator durę ceruicis. &cu. Et sic fili cum coelo nostro a stellis suis
quas supra nominauimus, fiet per naturam quod reputabitur ad miraculum.
¶Canon octauus, qui docet, quę sunt res calidę in primo gradu simpli¬
citer, vt talis naturę reddatur quinta essentia nostra ad applicandum ad
humana corpora.
¶Hactenus fili verum plantarum secretum tibi pandemus.s. in earum complexi¬
one, & primo de calidis simpliciter in primo gradu, vnde fili medicinae
calidę simpliciter in primo gradu sunt istę.f.
Absynthium / Flores nasturcij
Semen coriandri / Amigdale dulces
Borago / Auellanę siccę
Altea / Capparis
Atriplex / Folia gariofilorum
Eupatorium / Cardamomum
Cancilla / Licium
Sticados arabi. / Storax liquida
Tribulus marinus / Pal.
Radix poeonię / Columbi nouim
Radix aristologię totus / Semen alteę
Castanea / Semen trifolij
Spica celtica / Sandaracha
Camomilla / Triticum
Nuces / Panicum
Semen caulis / Sarcocolla
Mora matura / la.
Iuiube / Muscum
Ficus siccę / Vitrum
Cuscute / Caro camelina
Spica nardi / Vitulina
Folia laura / Galinatum
b ij
Cal.i pri¬
mo.