1015
LIBER V. 213
misceatur cum sale: quo verrucae inungantur.
Roscellus.
Aqua ad callos & verrucas.
[[Recipe Salnitri.
Vitrioli,
Viridis aeris, ana y. ij.
Aluminis Zuccharini y. j.
Calcis viuae y. s.]]
Destilla in retorta. Prima aqua inutilis, secunda
verò efficax ad clauos & verrucas. Fallopius.
Ad clauos in pedibus, probatum.
Allium contusum superligetur, quotidie reno¬
uando. Pedes autem clauosos alternis diebus lixiuio
lauare oportet, quibus siccatis allium superligan¬
dum, donec cadant. Foramen denique vnguento
aliquo abstergente & consolidante curandum.
Aduersus cicatrices.
Cicatrices constat proprio semine abscondi,
& quasi delitescere. Cardanus.
o 3