1015
216 DE SECRETIS
Coquantur simul vsque ad consumptionem tertiae
partis, deinde cùm ad Solem per dies quindecim
fuerint, addantur
[[Gummi Arabici,
Tragacanthi,
Aluminis, sing. y. ij.
Smegmatis, siue Saponis Veneti,
Aluminis ex vini faecibus, albi, singul. lb. j.]]
Misceantur, & coquantur aliquandiu, fiatque aqua,
quae Italorum vulgò, Bionda, hoc est, flaua Veneta
appellatur. Quando autem vti voles, manè capil¬
los tinge benè, eosque in panno linteo inuolui¬
to: deinde vesperi caput lixiuio, in quo herba Vi¬
triola appellata, cocta fuerit, lauato, atque ad So¬
lem, vel ignem siccato. Quod cùm bis terue in heb¬
domada factum fuerit, capilli albi, splendidi, & ar¬
gento similes reddentur. Alexius.
Vt capilli flauescant.
Capilli vt aurum flauescent, si acceperis alu¬
minis rupei y. vj. vitrioli y. iiij. salis nitri y. ij. & ex
iis stillatitiam aquam extraxeris, capillitiumque,
vel caesariem spongia in ea madefacta, & tantil¬
lum expressa, tinxeris, ac identidem repetiueris.
Mizaldus.
Ad capillos rubro colore tingendos.
Recipe Foliorum nucis M. j. destillentur in cu¬
curbita vitrea, qua solùm capilli canescentes la¬
uentur diebus quindecim, & rubri fient: durabit.
que tinctura mensem vnum. Faciem autem ea
qua ne tingito: nam nigra fieret. Alexius.
Capillos flauor tingere.
Flauos reddes multum mellis oleo, & vitello¬
rum