LIBER
V.
223
aliquam
corporis,
vt
nunquam
pilos
rediuiuos
emittat,
tere
formicarum
oua
cum
hyoscyami
&
cicutae
succo,
aut
vespertilionis,
&
testudinis
san¬
guine,
&
eo
linimento
locum
inunge.
Sunt
qui
aurea
lamina
candente
pubescentem
syluulam
absque
vlla
noxa
ita
perurant,
vt
pilorum
ne
vnum
quidem
vestigium
supersit.
Alexius.
Psilothrum,
quo
perlitus
locus
glabre¬
scit
illiò.
Si
vulgari
decocto
perunxeris,
viuae
calcis,
au¬
ripigmenti
tertio,
fortique
lixiuio,
&
dum
co¬
quitur,
pluma
experimentum
capias.
Columel¬
la
verò
iubet
ranam
luridam
in
aquam
coquere,
vsque
dum
ad
tertiam
partem
decoxeris,
eaque
corpus
vngere,
si
quod
glabrum
facere
voles.
Sunt
&
infinita,
vti
hederae,
&
vitium
lachryma,
quae
veluti
gummi
est,
&
psilothri
effectum
habent.
Sed
illud
vt
commodum
satisfaciet.
Et
si
nunquam
rediuiuos
quaeris,
glabras
ritè
partes
tali
radici¬
tus
erues
illitu:
vti
formicarum
ouorum
hyoscya¬
mi
succi,
cicutae,
&
psyllij
seminis,
vespertilionis,
&
testudinis
sanguinis.
Porta.
Pueri
ne
pubescant.
Vt
pueri
puellaeque
non
pubescant,
sanguine
tynni
illine
pudenda:
frigidus
enim
est,
ac
cras¬
sus:
&
si
alibi
illinatur,
idem
praestabit.
Facit
&
adhoc
lomentum
fabarum,
si
assiduè
eo
loco
lauen¬
tur:
detergit
enim,
atque
ita
prohibet,
donec
cu¬
tis
solidetur
humore
glutinoso:
talia
au¬
tem,
vt
omnia
fermè
alia,
mi¬
nimè
sunt
perpetua.
Cardanus.