509
RAYMVNDI LVLLI
regula operandi, quam Deus & Dominus
noster dedit naturae, & nobis monstrauit
per figuram. Et qui habet aures audiendi
habebit totum in suo intellectu. quia hanc
insequendo doctrinam natura omnia
sua facit opera. Quare patet, quòd qui
gnorat hanc diuinam doctrinam extra na¬
turae opera est. Noster lapis assimilatur in
operatione operationibus naturae ani¬
malis & naturae vegetabilis, & naturae mi¬
neralis & melius. quoniam assimilatur &
assimilari debet creationi hominis, qui
de limositate terrae factus erat. Ideo fili, si
vis operationem nostram per naturam fa¬
cere, insequere operationem doctrinae na¬
turae. Nam ei non est datum, quòd per ali¬
am doctrinam possit operari, nisi per il¬
lam, quam habet à Deo magistro suo prę¬
ceptam & doctam per intelligentiam per¬
fectam, per quam suae mouentur operati¬
ones, nec festines. Et ex hoc sit speculum
tuum natura, quae breui tempore res suas
non format, sed tempore certo assimilan¬
dum magisterium operatio eidem con¬
stituta.
Quomodo operator debet res suas or¬
dinare ad assimilandum magisteri¬
um