1015
LIBER V. 227
vasis vitreis seruetur. Quum verò odoratum effi¬
cere voles, addito caphurę, beniouini albi, moschi,
vel ambrae, quae in aqua rosarum dissoluta & per¬
colata sint, siue oleum Iasmini, quod idem erit:
Alexius.
Oleum tutem pulchram. Splendidamque reddens.
[[Recipe Tartari albi lb. j.
Talci
Salis, sing. lb. s.]]
Misceantur, & in fornace laterario, vel calcario po¬
nantur, donec comburantur. Quo facto, super
marmore teratur materia, deinde in sacculò ali¬
quo, in conum siue acumen desinente, in loco hu¬
mido, aereque remoto, per quindecim vel viginti
dies ponantur, supponendo vas aliquod, vt oleum
distillans recipiat, & seruetur tanquam res pre¬
ciosa. Quum autem vti voles, cutis prius lixiuio
lauanda, atque siccanda: deinde oleo praedicto,
cum panno aliquo linteo inungenda & fricanda
leuiter erit: quoniam omnis generis maculas de¬
let, cutem mollem nitidamque efficit. Idem.
Ad faciem purpurandam.
Ad purpurandam faciem pallidulam, & decon¬
lorem venustandam: sume santali rubri, & aceti
acerrimi bis destillati, vtriusque quantum voles,
misce & igni lento coque, addito aluminis mo¬
mento, habebis rubricam tingendae faciei perfe¬
ctissimam. Quam si odoratam voles reddere, inij¬
ce moschi tantillum, vel odoris alterius, qui
tibi arridebit. Mizaldus ex ar¬
tificijs cuiusdam
tali.
p 2