62
Libellus
du, vt scias ipsas coelo nostro applicare, cum necesse fuerit vt infuat super
nos frigiditatem primi gradus. Fili si tibi per nimium calorem non suffice¬
rent medicinę, frigidę in primo gradu applica coelo nostro res frigidas
in secundo gradu, postea facias applicationem secundum quod tibi videbitur,
& medicinę sunt istę, videlicet.
De iberum / Penthafilon / Malagranata, seidula /
Litargirium / Arnoglossa / Mora immatura /
Folia salicis / Grisolocanna
¶Canon decimus septimus, qui docet quę sunt res frigidę in tertio gra¬
du, vt quati non sufficientes fuerint medicinę frigidę in primo & secundo
gradu. quod applices illas, quę sunt in tertio gradu, vt scias remedium adhibe¬
re caliditati dominanti.
¶Hactenus fili reuelabimus tibi, quę sunt medicinę frigidę in tertio gra¬
du, vt quid infirmitas fuerit tantę siccitatis, quod illi non sufficiant medici¬
primi & secundi, recurras ad ista, quę sunt tertium gradus, & sic remedi¬
um adhibeas, & sunt quę sequuntur. S.
Virga pastoris / Melones / Psilium /
Omnes sandali / Citrulli / Paritaria /
Ypoquistidos / Cucumeres / Vua milana /
Portulaca. / Sorbe / Spodium /
Semen eius / Plantago semen eius / Poma.
¶Medicinas istas applica coelo nostro, & habebis ipsum frigidum in ter¬
tio gradu, & vtere illo dum fuerit oportunum.
¶Canon. xvii qui docet, que sunt res frigidę in quarto, & vtaris illis
dum fuerit necesse.
¶Fili mi certum sit tibi. quod multorum fuit opinio, quod nulla res erat in quarto
gradu frigiditatis constituta per naturam, contra quos istam facimus rationem.
¶Omne elementum, vel quęcunque alia res appetit esse in maiori perfecti¬
one, quam sua natura capere potest, cuius ratione elementum quodlibet in
elementatis appetit quartum punctum simplicem. vt suum contrarium reprimat,
vel saltem ei adequetur per resistentiam, vt esse suum non priuetur ab indiuiduis. Si
igitur aqua per naturam non inuenit in indiuiduis in quarto gradu, sicut in
primo, secundo, & tertio, aqua non appeteret maiorem perfectionem simplicita¬
tis, quam in indiuiduis habere potest, & sic similitudo, sue simplicitatis
maiori gradu multiplicata esset ei per naturam odibilem, & suum contrarium es¬
set illi amabile, quod est impossibile. Pręterea. Nullus morbus calidus
in quarto gradu esset curabilis, quod est inconueniens & contra finem medi¬
cinę. Item esset ipsa aqua destructa contra, & ideo regula, quia non transmu¬
tent extra se similitudinem suam per modum suę perfectionis & suarum partium
& cum similitudinibus dictarum partium operatur in indiuiduis. Ratio huius
est, quia talem defectum natura bonitatis & virtutis. &c. non consentiret, cum
ista naturaliter appetant multiplicari in maiori perfectione entibusre¬
Fri. in. 2.
Fri. in. 8.