867
554 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
semissis: conseruae rosarum, cichorij, vtriusque drachmae duae,
zaccari albissimi ex aqua rosarum diluti quantum satis est, pare¬
tur conditum electarij instar solidi, quod in tessellas, siue orbicu¬
los diuidatur, quae duas drachmas pendeant.
OBSERVATIO.
Nonnunquam semen citri, cardui benedicti, radix dictam¬
ni, tunici, heptaphylli, vulgò tormentillae, ramentum vnicornis,
conditis hisce admiscentur, cùm veneni cuiusdam suspicio est: vt
in pestilentibus febribus, aut in quibus animus deficere folet.
verùm tunc portio aliqua puluerum detrahi debet, nempe tri¬
pla, aut quadrupla: atque in horum locum iam commemorata,
substitui, vt seminis cardui benedicti, seminis citri, radicis dicta¬
mni, tunici, & tormentillae, singulorum scrupulus, vel semidra¬
chma. duo autem ex his, aut tria tantùm adijci debent. Praeterea
notandum est, pastillos ex corallio, ex rosis, ex terra sigillata, ex
bolo Armeno, ex succino, cùm ventris fluor sistendus est: ex cam¬
phora autem cordis intemperiei resistendę gratia admiscendos
esse eo pondere, quo electarium: de quibus omnibus infra audies.
CONDITVM AD STOMACHVM IMBE¬
cillum ex calore.
Conseruae rosarum vncia: pulueris confectionis diamarga¬
riton frigidi drachma: corallij rubri subtilissimè triti drachma se¬
missis: zaccari quod satis est. Mixta in conditi formam redigito,
quod refrigerat, & astringit.
ALIVD AD INFLAMMATIONEM
pulmonum, febres, & sitim.
Conseruae violarum semuncia: conseruę buglossi drachmę
duae: pulueris corallij rubri, margaritarum, singulorum subtili¬
ter tritorum drachmae duae: electarij diarhodon Abbatis, diacy¬
donion, singulorum drachma semissis: zaccari rosati tabulati
quod satis est ad formandum conditum, ex quo ad magnitudi¬
nem vncis auellanae à cibo sumetur.
OBSERVATIO.
Quòd si spiritus oris foeteat, addes aromaticum rosatum,
eum musci, vel diamusci, vel etiam olei anisi, aut cinamomi destil¬
lati momento. ad humorem autem calidum concoquendum,
conficiendumque hoc modo inscribes:
CONDITVM AD HVMOREM CALIDVM.
Conseruarum buglossi, rosarum, nymphaeę, singulorum
drachmae duae, & dimidia: pulueris confectionis diamargariton
frigidi,