509
RAYMVNDI LVLLI
plus subtiliatur, vertitur in naturam ignis,
& per consequens per retrogradationem
est, quòd quando natura ignis ingrossa¬
tur conuertitur in naturam aeris humidi,
& tunc ignis tantum de calore suo per¬
dit, quantum humiditas potest sibi con¬
trariari per hebetationem suae ingrossatio¬
nis. Et quanto hęc natura humida melius
condensatur per inspissationem, tanto
melius in aquae naturam conuertetur,
quae per suam condensationem mortifi¬
cauit maiorem partem caloris. Et per¬
dit magnam partem humoris per indura¬
tionis approximationem naturae aeris ad
qualitates terrestres, & quando haec aqua
magis inspissatur, tuc vertitur in terrae na¬
turam, & propter sui frigiditatem amittit
partem sui humoris gyrando se & portan¬
do in siccitatem. Quare si vis ignem no¬
strum accendere, administra ei cibum le¬
uem & tenerum: quia eius hebetatio & mor¬
tificatio non venit nisi per cruditatem &
grossitiem materiae, sicut patet in decla¬
ratione prędicta. Quando igitur voles de
terra ignem facere, subtilia terram quantum
poteris, & quando velis de igne terram fa¬
cere, condensa fortiter ignem. Dicimus
quòd aer & aqua causa sunt ingrossatio¬
nis