509
RAYMVNDI LULLI
omnia opera sua si intelligas. quia supe¬
riora elementa causa sunt subtilitatis infe¬
riorum. Et subtiliatio causa est viuificati¬
onis & animationis. Elementa verò infe¬
riora sunt causa ingrossationis altorum
elementorum. Et hoc ratione attractio¬
nis proximioris consonantiae, quae iacet
in suis naturis, vt nuper extitit declaratum
per terram & per ignem, & ingrossatio cau¬
sa est mortificationis, & hebetationis ca¬
loris animalis. Et nos bono iuramus ani¬
mo, quòd subtiliatio non fit sine ingros¬
satione, nec ingrossatio sine subtiliatio¬
ne, nec dissolutio tetrae sine congelatione
aquae, nec aquae congelatio sine dissoluti¬
one terrae. Fili in spiritu dissoluitur cor¬
pus congelatum, & per corpus constrin¬
gitur spiritus congelatus, quia congelan¬
do spiritum, dissoluimus corpus, & cor¬
pus dissoluendo, congelamus spiritum.
Fili vide & aspice multiplicationem verae
tincturae, quam Deus dedit naturae ad
transmutationem faciendum. quia de vno
pugillo terrae, & nouem aeris facimus de¬
cem aquae. Et ideo de vno pugillo hu¬
ius aquae, & nouem ignis facimus decem
aeris, per scalam viuificationis ascenden¬
do ad subtiliationem naturae grossae in
naturam