821
718 ANDREAE LIBAVII D.
iugem Marchionis Ioannis, in qua ven¬
triculi tunicae plane fuerint crosae. Scri¬
bit autem Andernacus de aceto destilla¬
to, quod ex eo serapium factum, & potum
aliquibus tulerit conuulsionem, & quod
vulgares medici id quartanariis potum
exhibeant non sine mortis periculo, si¬
quidem illud duas ventriculi tunicas &
peritonaeum penetret. Est autem id men¬
struum in essentia & magisterio margari¬
tarum Paracelsicarum. Caueant sibi illi,
qui salem Veneris Gramani in vsu ha¬
bent, ne sepulchro suo inscribi curan¬
dum sit, Gramaniano sale erosum ventri¬
culum ipsis intulisse necem. Erastus in dis¬
putatione de proprietatibus medicamen¬
torum capite 65. recitat se Antimonij vi¬
tro ter vsum sine fructu, quanquam cum
maximo dolore multa biliosa & pituitosa
aegri reiecissent vomitu: ex aliquibus san¬
guinis grumos esse excretos. Ibidem hae
extant historiae. Referebat nuper mi¬
hi (inquit Erastus) medicus illustrissimi
principis D. Marcus Reecklauu, se ex no¬
bili foemina, cui fuisset exhibitum, audiuis¬
se, visam ei esse animam è corpore exiis¬
se, &c. tandem perrupisse medicamen¬
tum, & aluum turbasse. Affirmauit mi¬
hi Marchionis Badensis Philiberti medi¬
cus, se aliquot nouisse, quibus ex eius vsu
venae
Acetum de¬
stillatum cru¬
dele.
Sal Veneris
Gramani.
Antimonij
vitrum.