509
RAYMVNDI LVLLI
CAP. LXXX.
Opus est tibi fili hanc rotam corde
tenus scire perfectè, si ad nostrum
magisterium velis peruenire. Quia tibi di¬
ximus, quòd elementa per naturam iam
dictam vadunt rotando per ipsius circu¬
itum successiuè, quousque compleuerunt
eorum circuitum, & circulum, qui est per¬
fectio operationis eorum, & per scienti¬
am suae circularitatis apparet clarè istud,
quod superius diximus per primam rati¬
onem. Alia ratio, quare natura sicca, quae est
in terra, in naturam aeris conuerti non potest,
nisi per suum medium, est diuersitas gros¬
sitiei & subtilitatis, vel grauitatis & leuita¬
tis, per contrarietatem partium naturae,
aut materiae illius, sicut de superius dictis
qualitatibus iam complexionatis. Quia
omnes aliae res, quae considerari, possunt
in istas pro maiori reducuntur, videlicet,
fluxibilitates, & soliditates reducuntur
ad humiditatem & siccitatem, & leuitas &
grauitas reducuntur ad subtilitatem &
grossitiem. Et notetur hic primus gradus.
Ideo te intelligere oportet, quòd pars na¬
turae, quae est in terra, grossa est, & grauis,
frigida & sicca. Et ideo frigiditas, grossi¬
ties,