1015
238 DE SECRETIS
Vt mammae mulierum mammis virginum
similes fiant.
Tradit Rondeletius post Plin. experimento con¬
pertum esse squatinam piscem mammis mulierum
superpositum, illas adeò constringere vt virginum
mammis assimilentur. Poterit & genitalibus par¬
tibus earundem similiter facere. Arrigant aures
cultui, & voluptati studentes.
Ventris rugas à partu abstergere.
Diu aqua immatura coquantur sorba, ouique im¬
miscens alborem, nec desit aqua, cui arabum gummi sit
solutum, tali linteum pannum madeat aqua, & ventri ac¬
commodetur: vel combustum ceruinum cornu, amian¬
tus lapis, ammoniacus sal, myrrha, olibanum, ma¬
stix, in puluerem redacta omnia, cum melle permi¬
sceantur, & erugat omne. Sed quaerens Naturae
stium restringere: ex partu enim relaxari solitum est,
quod & si viro displicuerit, sic resarcies: Ompha¬
cites gallas tritato tenuissimè, quibs coryophyllo¬
rum pulueris parum admisceatur, vino ebulliant, quo¬
pannum madeat, & loco applicetur. Vel si meretri¬
eium & popularium restringes & coarctabis. Gallis,
gummi, alumine, bolo, draconis sang. acacia, plan¬
tagine, hippocistide, balaustijs, lentisco, symphito
maiori minorique, cupressi nucibus, vuarum acinis,
glandium costis, vel cauo illo, quo glans prorum¬
pit, & dehiscens nucleum ostendit, mastiche, & lem¬
nia terra. Si haec omnia rubro vino, vel aceto de¬
cocta sint, & saepè madeat vulua, coarctatur & super¬
primitur valde. Vel haec in puluerem redacta, intrò
per arundinem traijciatur, vel ijs suffimenta sub¬
stituantur. At si defloratam mulierem integrę vir¬
ginitati restituere vis, tali pilulas constitues pacto:
Alumen