821
720 ANDREAE LIBAVII D.
natura sit omnia recte actura, vt noster
scripsit. Vnde consectaria illa omnia in¬
urenda forent frontibus Paracelsistarum,
ipsique relegandi non ad Poenos, Gades,
Arabas, sed ad coruos & cynosarges, &
gyaros, astypalaeos, anticyras & alia locâ
stultae infamiae, si quomodo genus huma¬
num a stercoribus illis expurgari, segre¬
garique impurum apuro possit. In carmi¬
ne Palingenij speculum est Neoparacelsi,
cui vrina res est gratissima. Plinius de er¬
roribus sui seculi, quod aliquot annis Ga¬
lenum antecessit, conquestus est. Post
Galenum eiusmodi iniuriae non nisi per
Paracelsicos sunt reuocatae. Singula au¬
tem Plinij verba tam accommodate de¬
pingunt sectam Paracelsicam, vt ne Thes¬
salo quidem similior sit Paracelsus, aut
uum ouo. Quam multi impellantur flatu
Neoparacelsico, in Thuringia circa Ersor¬
diam, & Rhodolphopolin notum est; Sed
metuendum, ne ibi sero sapiant Phryges.
Omne nouum gratum est, & facit ipsa aui¬
ditas interdum auspicia, qua exolescente,
medicina illa noua nullius est momenti,
adeo vt fortuna potius, & aegrorum fidu¬
cia abeat, aut abscondatur morbus, quam
tollatur scientia, & actione medicamenti
felici. Catoni par fides est, ac cuiuis me¬
dicinae hosti. Ex affectu scripsit, nec satis
potuit
Carmen Pa¬
lingenij.
Plinij que¬
rela.
Nouus me¬
diciis noua¬
que medici¬
na non sua¬
ui sed homi¬
num fiducia
proficit mi¬
raculose.