509
RAYMVNDI LVLLI
quintarum rerum, sicut clarè notabimus
in secunda parte huius libri dicta practi¬
ca nostra.
Quomodo tota intentio operatoris de¬
bet esse in praeparando mate¬
riam lapidis, & in suo
temperamento.
CAP. LXXXIIII.
PRopterea potest tuus sentire intelle¬
ctus rationabili consideratione, quòd
quanto magis materia erit debitè praepa¬
rata & subtiliata, tanto virtutes coelestes
naturae superioris obtinebit, & in se reti¬
nebit, & quanto minus, minus. Fili videas
ergo & auises, quomodo aqua mutatur
in aerem, & aer in ignem, si vis habere prę¬
parationem naturae. Si velis de materia
terrae ignem facere, opus est tibi à princi¬
pio, vt eam bene subtilies, & quòd in na¬
turam aquę & aeris transmutetur, & quan¬
do in contrarium voles operari, inrentio¬
ne naturae elementa in contrarium mu¬
tabis. Veruntamen facias factum tuum ex
re simpliciori, quoniam in illa appropria
tur virtus coelestis tanquam forma rei
simpli¬