509
THEORICA.
153
pter hoc, quia potes istud bene facere in
elementali reuolutione, si intelligas ele¬
mentorum conuertibilitatem. Fili va¬
por grossus atramentosus, à quo creatum
est atramentum, est multum acutus & pon¬
ticus, & ideo partes penetrat sulfuris &
argenti viui depuratorum, & penetrando
infixat & infigit illam materiam depura¬
tam, congelando in speciem illius vapo¬
ris atramentosi & lutosi terrestris, qui mi¬
xtus est ipsis. Quare patet id quod dixi¬
mus, quae est maior porta, scilicet, quòd
virtutes terrestres non obtineant super¬
coelestes, sed econuerso, & habebis rem pe¬
titam. Per hanc mixtionem apparet, quòd
sit medium inter lapidem & metallum,
cùm dicta mixtio facta sit in materia la¬
pidis, & in materia metallorum, & corpo¬
rum liquabilium. quia medium est omne
illud, quod aliquo modo cum lapide parit¬
cipat ab vno latere, & in aliquo modo cum
metallo in alio latere, & vltra adhuc magis
proprietas lapidis est, non posse fundi. Et
proprietas metalli, quam ex eius materia
tenet, est posse fundi per calidum & siccum.
Ergo per haec notare potes, quòd lapides
sunt in genere terrae siccae, & metalla sunt
in genere aquae humidae. Medium ergo
vocatur
X