509
THEORICA.
154
lapidis nostri, & in primo gradu & in so¬
cundo est elixir completum, & modo tali¬
per artificium nostrum subtiliter inuentum,
& ingenio naturali trahimus extremitates
ex praedictis medijs, quae participant cum
lapide nostro, sicut natura sapiens dedit
nobis scire: nam apertè nobis ostendit me¬
dium qualiter transmutat materiam medio¬
rum, de argento viuo, scilicet naturam me¬
diorum de argento viuo ad metallum per¬
fectum, hoc est fili medium commune
ad trahendum & ponendum summum
medium de potentia in actum per modum
supremum. Tamen fili debes intelligere
in tua operatione metalla loco mediorum,
quae sunt extremitates naturae. Nam quan¬
to media sunt nobilioris naturę, tanto ex¬
tremitates sunt nobiliores & digniores in
potentia. Et ideo de ipsis medijs extre¬
mitates separamus scilicet viuum argentum argento¬
rum viuorum, & elixir perfectum, quod
est medicina medicinarum. Quoniam in
omnibus medijs aliquo modo secundum
formas confusas sunt extremitates. Alio
modo nisi ibi essent, non possemus in
actum ponere, quod est in potentia na¬
turae, & sic inseparabiles essent pro¬
pter impotentiam ibidem existentem.
Item
x ij