509
THEORICA.
157
Quare patet, quòd argentum viuum no¬
strum non est de vulgaribus, quoniam natu¬
ra non potest eum creare supra terram, ne¬
que rusticus similiter: imo nostrum est, &
penitus nostrae philosophiae, sicut filius
est patris qui ipsum genuit. Ideo scias fili,
quòd causa quare lapis noster supra ter¬
ram ita modicè reperitur, est: quia non est
potestate naturae per superiorem conces¬
sa, quòd illum possit generare sine inge¬
nio & operatione manuum humanarum.
Et quia homines ignorant naturam, & na¬
turalem illius commixtionem & operati¬
onem, ideo rarus est & paucus in actione
manifesta. quia succurrere non possunt
naturae, ratione suae ignorantiae, quousque
per philosophiam transierint vniuersalem,
& desideratam, quae reuelat eis res, quae eis
erant absconditae & celatae, atque ignotae.
Quomodo magisterium istud fit per
naturam, & per operationem artis &
scientiae, & non miraculo, &
de ipsius demonstra¬
tione.
X v
Cap.