1015
260 DE SECRETIS
tur. Nutrit enim, & sanguinem generat, & replet partes
principales spiritibus.
[[Recipe vini Maluatici
Sacchari albissimi, sing. lb. iiij.]]
Coquantur ad lentum ignem vsque ad syrupi con¬
sistentiam: deinde ad vsum seruetur. Vsus eius est
cum duabus aquae partibus. Idem.
Vinum vt aluum bonam faciat.
Vinum si voles concinnare, vt aluum bonam
faciat, secundum vindemiam, vbi vites ablaquean¬
tur, quantum putabis ei rei satis esse vini, tot vites
ablaqueato, & signato, earum ridices circumseca¬
to, & purgato. Veratri radices contundito in pila.
eas radices dato circumuitem, & stercus vetus, &
cinerem veterem, & duas partes terrae circumda¬
to, radices vitis terram insuper inijcito. Hoc vi¬
num seorsim legito. Si voles seruare in vetustatem,
ad aluum mouendam seruato, nec commisceas
cum caetero vino. De eo vino cyathum sumito, &
misceto aqua, & bibito ante coenam. Sine pericu¬
lo aluum mouebit. M. Cato.
Vinum ad aluum mouendam.
Vinum ad aluum mouendam concinnare si vo¬
les: vites cum ablaqueabuntur, signato rubrica,
ne admisceas cum caetero vino. Tres fasciculos
veratri atri circumponito circum radices, & terram
insuper inijcito. Per vindemiam de ijs vitibus,
quod delegeris, seorsum seruato, cyathum in cae¬
teram potionem indito: aluum mouebit, &
postridie purgabit sine pericu¬
lo. Idem.
Vinum