509
THEORICA.
159
quoniam si locus praedictus generationis
est complexionatus ad naturam Mercu¬
rij, erit debilioris digestionis, & minoris
potentiae ad terminandum indiuiduum
in forma corporis duri. Et ideo conuer¬
tere non potest, sed tantùm inspissare, &
de natura aeris conuertit in naturam
quae per condensationem, quam capit aer
de suis paruis partibus terrestribus modicum
digestis, quae immiscentur cum eo vapo¬
rabiliter, defectu constrictiuae virtutis, &
ideo inspissatur in rem crudam, se rein¬
crudando per actionem vniformis caloris
& humiditatis vnctuosae, laxatiuae, tarda¬
ricae, sicut lac facit in mammillis.
De natura abortiua corporum imper¬
fectorum, & de temperan¬
tia vasis naturae.
CAP. XC.
IDeo fili tibi sit manifestum, quòd corpo¬
ra suprà dicta non sunt nisi abortiua,
quae terminum suae perfectionis habere
non potuerunt, sicut illi, qui nati sunt &
nascuntur in locis menstruosis indige¬
stis & corruptis, patientibus infirmitatem
leprae