821
730 ANDREAE LIBAVII D.
agitis. Malo enim assueuistis sed illi aulici
nobilitare vos possunt, possunt etiam ex¬
altare, & diminuere breui manu; si cut sus¬
pensorum, decollatorum, & aliorum ex¬
empla testantur. Tu tibi ab aula caue, si sa¬
pis. Sequuntur asseclae, qui veluti in pompa
triumphali, victas & triumphatas pixides
sint portaturi, & contra, breuia remedia
Paracelsistarum ostensuri quibus conua¬
luerint. Pictorem egisses Neoparacelse,
aut poetam. Hypotyposin tui triumphi
bene repraesentas. Quid vero si nostrae pi¬
xides sint solidae, vestrae vero cum manibus
erosae, & in calces redactae? Quid si addent
ventriculos laceros, & exesos a margaritis
vestris, loco vexillorum? Si venas ruptas,
mentemque expugnatam, & pulmones
euomitos, intestinaque excacata humeris
portabunt, clamantes miserum; Onunquam
vidissem illum medicum paracelsicum; &
meum ventriculum haberem sartum te¬
ctum. Mirum ni ille, qui sale tuo conualuit,
olim nigre factum & veluti atramento in¬
scriptum exhibiturus sit omasum. Vtinam
vero resipiscerent illi nouarum medicina¬
rum & curationum auidissimi arreptores;
& cogitarent id verissimum esse, tutissimum¬
que quod tot experientiis comprobatum
publice sit receptum; publice fiat, exami¬
netur, & prostet emendum vnicuique, pro
vt fides
Ab aulicis
& honor &
ignominia
praeceps.
Pompa Para¬
celsici [sic] ficta.
Contraria.
hypotyposis.
Verissimum
tutissimum¬
que quoduis
quod experi¬
entia vetu¬
stissima mon¬
strauit.