509
THEORICA.
166
perat & appropinquat. Quoniam cùm la¬
pis noster fuerat per secundum regimen
occisus mortuus ac subuersus in gurgite
Sataliae magnae, & sua pastura & nutrix fu¬
erat de toto cremata, arsa, & combusta, de¬
ficiens à vita perfecta, quę est causa oppro¬
ximationis nobilis temperamenti, idcirco
visum est, quòd lapis noster est remotior
quàm esse possit à temperamento suo exi¬
stente in regimine secundo stante infra il¬
lum terminum, in quo sunt duae complexi¬
ones magis extremae & longinquae, quia
opus est, quòd materia non sit ad contra¬
rium proiecta extra dicti termini latitu¬
dinem, sed quòd participet quodammo¬
do alicui de complexionibus metallinis,
quae sunt proximae extremitati. Et quòd
materia non transeat vltra extremas com¬
plexiones quae participant morti. Alio mo¬
do, si incensio vel remissio procenderent
contra naturam à qualitatibus fortibus & op¬
positis, ibi penitus deficeret dicta materia à
complexione metalli, intantum, quòd postea
saluari sub illa non posset indiuiduum me¬
tallinę speciei, sicut apparet in combustibi¬
litate materiae, quando per ignem nimium cor¬
rumpitur, omnino separatur à natura sua ob
defectum informationis naturalis. Fili vide¬
ne