1015
290 DE SECRETIS
anacollima in capite, & in temporibus oblinis, &
in medicamento constrictis venis fluxum sangui¬
nis reprimis. Publius Vegetius.
De Dysenteria iumentorum.
Si Dysenteria iumentum apprehenderit, reuer¬
satur eius extalis, quae vt curetur circumsecanda
est cautissimè, ne intestinum, quod praepositum
est extali, frangatur. Procidit intestinum à conta¬
ctu, vitae periculum facit si tangatur: quod semel
non redit, sed sic remanebit, & paululum erit ex¬
talis supra. Idem.
Si animal sanguinem vomat.
Si verò sanguinem vomat, oportet genestę suc¬
cum cum vino, atque porri succo, lixiuio, oleoque
permixto faucibus infundere. Aliquando anima¬
lia sanguinem vomunt, quibus hac potione suc¬
curritur: absynthium ponticum, & spicam nardi¬
ae qus ponderibus in cacabo nouo cum aqua de¬
coques, & dabis in potu. Idem.
Ad tussim animalium.
Tussim quoque insanabilem cura cum hemi¬
na passi, & tribus vncijs olei, & ouo crudo, si per
triduum defundis faucibus, addito fabae polline,
& foenograeco binis cochlearijs. Praeterea valde
tussientibus prodest fabae frixae sextarius sine sa¬
le coctus, sepi caprini vnciae tres, butyri vnc. tres,
allij purgati capita tria, decocta cum succo ptisa¬
nae, data per triduum. Idem.
Ad verrucas animalium, eiusdem.
Alijs quoque partibus corporis nascuntur ver¬
rucae