296
DE
SECRETIS
tarium,
alij
gradarium,
seu
asturconem,
qua
ratione
fiat
faecundu
à
Gallis,
haud
dubium
est,
cum
enim
equus
trifariam
moueatur,
vel
extremam
pedis
iunctu¬
ram
flectendo,
vel
genu.
Itali
ligatis
binis,
&
binis
pedibus,
dextris
inuicem,
atque
sinistris
inuicem,
cogunt
eos
binos,
&
binos
simul
mouere,
spatula¬
etiam
mota,
sed
genu
praecipuè
agitato,
atque
fle¬
xo.
Galli,
vltimam
pedis
iuncturam
arcto
vinculo
omnium
pedum
deuinciunt:
ita
fit,
vt
cogatur
e¬
quus
genua
mouere.
Atque
ita
patet
ad
Asturconis
disciplinam
pertinere,
vt
genua
flectat.
Nam
si
iuncturam
solam
inferiorem
moueat,
etiam
si
am¬
bas
dextras
simul
atque
sinistras,
non
perfici
gra¬
darium
gressum
constat.
Sunt
igitur
duo
genera
gradarij
incessus
equorum:
Gallicus,
Italicus.
Mollior
est
incessus,
quicunque
fit
altiore
iunctu¬
ra,
quoniam
modico
interuallo
mochlij
multum
sparij
superatur.
Mulae
tum
molliter
incedunt,
mota
inferiore
iunctura,
vocaturque
incessus
ille
Traina:
cùm
autem
genu
Asturconius
concutit,
magis
genu
flexum,
quàm
pes,
quod
altius
cadat,
dum
figitur.
Cardanus.
Vt
equi
varijs
coloribus
nascantur.
Varij
coloris
nascentur
equi,
si
tantisper,
dum
masculus
init
foeminam,
stragulo
discolore
illa
o¬
periatur.
Nam
quales
oculis
equi
ineuntis
colo¬
res
obieceris,
tales
proculdubio
referet
pullus.
Author
Absyrtus.
Illud
ipsum
etiam
in
canibus
ex¬
periri
poterit,
ac
alijs
animalibus.
Equos
vel
pecudes,
discolores
progignere.
Equos
vel
pecudes
discolores
progignere
quę¬
rens,