1015
298 DE SECRETIS.
leuat: ignis quoque caudae submissus, tum instru¬
mentum ferreum, quod dum retrò cedit, illum pun¬
git, & sauciat: optimum enim hoc est: ita si in hu¬
mum procumbat, infra ventrem sint aculei. Quod
si moderatè solum obnitatur, non sit autem reses,
leuiter castigandus, & rei quam timet admouendus:
nam acriter vbi impellatur, durior saepè fit, quod
majus periculum subesse existimet. Idem.
Vt equi ceu mortui procidant, & postea ala¬
criores fiant.
Lingua serpentis virginea cera inclusa, & in au¬
rem sinistram cuiuscunque equi demissa, illum ve¬
luti mortuum humi procumbere cogit: ablata,
non solum eum expergefacit, sed etiam multò
lacriorem reddit, vt retulit quidam Anglus.
Equi vt in furorem agantur.
Certius quòd lasere equi naribus illitis, cum in
furorem agerent, imò etiam homines. At nostrum
laser imbecille est, aut aliud: nam laserpitium her¬
ba olim erat. Cardanus.
Ne equi. vel oues transeant.
Si ex lupi intestino funiculum feceris, & illum
sub arena, aut terra sepeliueris, equos, & ouile pe¬
cus hac transire prohibebis, etiam si fuste adigan¬
tur. Albertus.
Equi ne à muscis molestentur.
Si quis succo foliorum cucurbitae pilos equo¬
rum & aliorum animalium aestate media intinxe¬
rit, & madefecerit, non paruo rei miraculo mu¬
scarum taedijs, ac molestia carebunt. Cardanus.
Ad