821
742 ANDREAE LIBAVII TRACT.
Xenechdon suum foris; ita idem fece¬
runt alij bona cum conscientia. Opio,
cicuta, mandragora in multis vtimur ex¬
ternis &c. Haec autem habentur pro vel
nenis. Deinde secure quaedam etiam in
gargarismos assumuntur, vt cicuta, &c.
Quaedam per clysteres, & potiones & alia
dantur; at non nisi in digestis, in quibus
iam veneni vim amiserunt; ipso Neopa¬
rac. id fatente infra & loco argumenti hoc
ipso vtente ex Galeno contra Galenum.
Ita se habet propositio a Sophista reli¬
cta. Finge iam purgantia esse venenata.
Non tamen consequeris optatum. Sed
antequam tuas probationes audiamus;
dic anpurgantia per se sint venena, an ex
accidente? Per se negas. Alioquin vae ti¬
bi. Ex accidente ergo: Quorsum autem
id? Infra dices: quia in crasso sunt corpo¬
re; & repetes Cantilenam: Omnia cor¬
pora feculenta venenum habent. Iam
proba Assumtum. Procedunt pri¬
mum testimonia maximorum Medici¬
nae Antistitum, vt Graeci, Arabes; veteres,
noui, numero quindecim, qui omnes te¬
stantur purgantia esse venenata.
Noueramus hoc Neoparac. etiam te
non monente. Sed quaeso hoc expedi;
num dixerunt scripseruntque isti tantum
de Ga¬
non dicitur
venenum ni¬
si modifica¬
te.
Turcae & In¬
di Opio ves¬
tuntur indi¬
es &c. Hispa¬
ni Indorum
toxico per
vulnera laesi
sublimatum
insperserunt,
& leuamen
senserunt
unde non
mirum si il¬
le maritus
abexiterium
sensit ab hy¬
drargyro.
Autor illius
est N. Mo¬
nardes in
epistola in¬
dica licet non
omnes iuue¬
rit. &c.
Purgantia
quomodo ve¬
nenata.
Testimonia
quod phar¬
maca sint
venenata.
Quae purgan¬
tia venena¬
ta.