1015
LIBER VI. 305
tritum cum aqua, Medica etiam herba madida obii¬
citur, itemque hordeum. Volvulosi porrô equi
infuso per sedem immisso eluuntur, quod ex beta
aquae incocta, & nitri z. xl. additis olei z. xxx. con¬
stat. Eodem modo & nitrum tritum cum vino
infundere per anum potes. Similiter etiam si ad
terram minxeris, & luto inde accepto ventrem ille¬
ueris, tormina sedabis. Idem.
De febriente equo.
Febricitans equus calido lauacro curetur, hye¬
me verò foueatur, vt ne frigescat. Alimentum po¬
tissimum erui, aut tritici farinae exhibeatur. In po¬
tu aqua tepida offeratur, vino cum oleo tepefacto
totum corpus inungatur, venterque purgetur, &
sanguis ex collo, aut venis circa guttur, siue pe¬
ctus, aut de pede detrahatur. Genua autem cali¬
do confricentur, vbi verò conualuisse videtur,
qua calida lauetur. Si verò ex lassitudine febrici¬
ter, & macilentus reddatur, lactis caprini hemi¬
nam, amyli mensuram, olei heminae dimidiam,
ua quatuor, ammixto portulacae contusae succo,
ad dies tres, aut plures infunde, donec sanus fiat.
Si verò ob humorum impressionem in tonsillas,
aut partes circa caput factam, febrierit, confouen¬
dus est ipse, & palatum eius sale cum origano tu¬
so, & per oleum excolato illinatur. Pedes & ge¬
nua aqua calida calfiant. Partes circa os salano tri¬
to, & vini fece confricetur. Algis aut viridi grami¬
ne, seu foeno, absque hordeo nutriatur. Si verò san¬
guis per nares ipsi feratur, coriandri succùs, aut
laseris succus dilutus, per nares in¬
fundatur. Idem.
u