1015
LIBER VI. 319
lupini amari macerati sunt, & faex vini albi, singu¬
la pari copia mixta in vasculo calefiunt, & ex his
illita ouis ad biduum permanet. Tertia deinde ex
aqua marina calida lauatur, & postea etiam ex
qua potabili. Alij cupressi pilulas simul cum aqua
affundunt. Alij sulphur & cyperum, cum cerussa
& butyro tusa illinunt. Quidam mingente asino
in via, id quod consistit lutosum illinunt. Qui¬
dam adhuc diligentiores melius faciunt, & non
prius quicquam praedictorum remediorum sca¬
biosae adhibent, quàm pars affecta sit detonsa, &
vrina vetere confricta. Scabiem porrò ouium cu¬
rabis etiam vrina lauando, & sulphur cum oleo il¬
linendo. Didymus.
Ad diuersos ouium morbos remedia:
Si Solis ardor oues laeserit, caduntque assiduè,
& non edunt, betae syluestris succus exprimatur,
& infundatur: coganturque etiam betas edere.
Si difficilem haberent spirationem, aures ferro
incidantur, & in alios locos transferantur.
Si tussis vexet, amygdalae purgatae, & tusae, vi¬
ni cyathis tribus mixtae per nares infundantur.
Si ex nocentiore pabulo venter intumescat,
sanguinis detractione curabis ipsas, lancinatis &
apertis supra labra venis, & his, quae sub cauda
sunt, iuxta sedem, sed & hominis vrinam sesqui¬
heminae mensura infundere oportet.
Si vermes cum herba comederint, idem facien¬
dum est.
Si hirundinem glutiuerint, acetum acre cali¬
dum, aut bleum infundatur.
Si abscessum in superficie habeat, diuidatur, &