1015
328 DE SECRETIS
ad contusos pisces adijcies, secedesque ex illis lo¬
cis. Postquam enim rogus grauiter olere coeperit,
lupi eius regionis omnes congregabuntur. Vbi
autem participauerint carnibus, aut odore, tene¬
bris offusis vertiginosi redditi soporabuntur. Ita¬
que velut torpentes ipsos reperiens mactabis. Dio¬
phanes.
DE SECRETIS ANIMALIVM
mixtorum. CAP. XVI.
Animale diuers commixtum.
ANIMAL è diuersis commixtum sic generare
possumus: Animalia quaere multipara, id est quae
plures edant vno nixu foetus, & quae maximè sa¬
lacia sint, & in quibus vincat coeundi voluntas,
mares foeminis obsequia sollicitent, commiscere
inter se curabis, quibus par quoque sit corporis
magnitudo, gestationis tempus, aequum, vel sanè
non longè diuersum: sic ex alienigenorum inter
se animalium congressu, diuersa prodeunt semi¬
fera monstra, multiplici naturę varietate. Ex lu¬
po enim & cane generatur fera, quae crocuta dici¬
solet, producendique eius modum docet Aristo¬
teles Leaena cum pardis coit, vnde ignobiles ge¬
nerantur leones, non iubati, & maculosi foetus, vt
refert Philostratus. Cum Pantheris quoque co¬
eunt lupi, sic animal gignitur bigenere, quod
Thoes dicitur, maculosa pelle pantheram refert,
facie autem patrem, quod tradidit Oppianus, sic
vulpe, lupo, & tygride, simia, leone, & similibus, vt
crebro gręcè dici soleat: semper noui aliquid Afri¬
cam afferre: ob aquae enim inopiam egestatemque si¬
ticulosis