1015
332 DE SECRETIS
DE SECRETIS TALPARVM.
CAP. XVIII.
Talpae quomodo capienda.
Si talpas accipere voles, illorum foraminibus
& ostiolis porrum, aut cepam debes obijcere. Nam
foras ac si stupidi essent, confestim prosilient. Al¬
bertus.
Talpae vt congregentur.
Talpa fictili inclusa cum accenso sulphuris pul¬
uere, socias ad se euocat alias, ceu flebili voce illa¬
rum auxilium implorans. Albertus si rectè memini.
Talpae quomodo expugnandae.
Paxamus nucem, aut vasculum quodpiam an¬
gustum & solidum perforari iubet: ibique paleas
& cedriam, vel (vt legit Palladius) ceram, quan¬
tum opus fuerit, cum sulphure includi: omnesque
talparum aditus, & spiramenta diligenter obstrui,
ne per ea fumus penetret. Ita tamen, vt vnum tan¬
tum os, & foramen relinquatur, quod amplum
sit: in cuius ostiolo, dicta nux, aut vasculum intus
accensum, sic collocabitur, vt ab vna parte flatum
possit accipere, qui cedriae & sulphuris nidorem
in talpę tumulum diffundat. Eo artificio impletis
fumo cuniculis, talpas omnes vel protinus fuge¬
re, vel enecari deprehendes. Sunt qui veratrum
album, aut cynocrambes corticem tusum, & cri¬
bratum, & cum polenta, & ouis rigatum, vinoque
& lacte subactum in offas, & pastillos cogunt, ac
eos talparum cauernis immittunt. Plerique ad
has abigendas feles in hortis educant, ac mustelas