821
DE PVRGAN. AD PARACEL. 753
gat vllam benedictam medicinam esse ni¬
si Spagirice praeparatam, sed omnes male
dictas & venenosas, id quod constanter
pronunciet: quia corpora nihil faciant ad
vim medicamentorum, & in se habeant nata.
venenum latens: Essentiae verò sint inno¬
xiae. Huius prosyllogismus sumitur a con¬
fidentia quadam propria: promittit se essen¬
tias voraturum citra noxam, modo nos vo¬
remus vicissim earum reliquias, sed tunc
fore praedicit, vt clamemus: Vicisti Para¬
celse. Quarto arguit ab hominum iudicio,
qui mori malunt, quam nostra vsurpare,
eadem esse maledicta, natura ipsa vene¬
num praesagiente, quanquam id tegere fe¬
stinent laborentque medici. Probat id
Aristotelico vel potius Epicureo axioma¬
te, quod natura appetat conseruationem
sui, fugiat contraria. Haec Neoparacelsus.
Consueto more furit. Insanienti igno¬
scendum est, sicut olim debachantibus
Maenadibus, quę obuios Thyrsis percutie¬
bant. Prima responsio de diffidentia, ma¬
liciam hominis arguit. Nos contra mone¬
mus, ne quis facile credat versutiis Neo¬
paracelsi. Latet anguis in herba: Si quis
vero desideret veritatem rei: is accedat,
hic rhodos est, hic saltamus. Innumero¬
rum experientiae, etiam iam nimis vulga¬
res factae in publico prostant.
Secun¬
Bbb
Constantes
dicuntur cor¬
porea vene¬
nata.
Confidens ei
temerarii
obligatio.
Furor Para¬
celsici.
Paracelsicis
non creden¬
dum.
Galenicorum
explorata fi¬
des.