LIBER
VI.
335
si
operculo
caruerit,
si
albam
lanam
circumdede¬
ris.
aut
terra
alba,
aut
rubrica
circum
scripseris.
Quidam
succum
laseris
aceto
dilutum
truncis
il¬
liniunt,
&
in
foramina
ipsarum
infundunt.
Idem.
Formicae
vt
interimendae.
Intereunt
penitus
formicae,
radice
syluestris
cu¬
cumeris
suffumigata,
aut
Siluro
maximè
Alexan¬
drino
suffito
ad
lentum
rogum.
Formicae,
vt
arceantur.
Arcebis
formicas
felle
taurino
&
pice
cum
a¬
murca
mixtis,
indeque
illito
trunco.
Idem
facit
&
rubrica
&
pix,
mixta
&
illita.
Quidam
piscem
ap¬
pellatum
coracinum
ex
arbore
suspendunt,
atque
sic
formicas
disperdunt.
Quod
si
formicae
exuran¬
tur,
aliae
odore
ipsarum
diffugient.
Idem.
Formicae
quomodo
abigendae.
Palladius
contra
formicarum
agmina
hoc
mon¬
strat
propugnaculum.
Si
formicae,
inquit,
habent
in
horto
foramina,
cor
noctuae
admoueto:
si
fo¬
ris
veniunt,
omne
horti
spatium
cinere,
aut
cretae
candore
vel
oleo
obsignato.
Et
paulò
pòst:
For¬
micas
abiges,
si
origanum
&
sulphur
trita,
ad
illa¬
rum
foramina
resperseris.
At
Plinius
praestantissi¬
mum
aduersus
formicas
remedium
esse
ait,
limum
marinum,
aut
cinerem
obturandis
illarum
fora¬
minibus,
si
non
sint
rigui.
At
omnium
efficacissi¬
mè
helitropio
herba
necantur.
Quidam
aquam
diluto
latere
crudo,
eis
inimicam
putant.
Aliter.
Acipe
sulphuris
libram
dimidiam,
liquescat
ad