1015
LIBER VI. 341
mo respersa. Calcem viuam cribrato, & postquam
locum verreris, inspergito, indeque necabuntur.
Idem continget ex amurca pauimentis assiduè in
roratis. Cyminum item syluestre tritum, ac aqua
mixtum, & seminis cucumeris syluestris z. x. tri¬
ti, & in aquam demissi, indeque domo respersa,
pulices cremare faciunt. Idem chamelaeae radix,
& populi nigrae folia, tusa, & aqua macerata, & tri¬
bolus ex aqua cocta. Pulices etiam muria acris
respersa, & aqua marina enecat. Quòd si in medio
domus quis peluim deponat, & circulum machae¬
ra penitus ferrea circunscribat (praestat autem ad
hanc rem machaera, qua homo occisus est) & re¬
liquam domum, praeterquàm locum circunscri¬
ptum cremore staphidis syluestris, aut lauri folio¬
rum tusorum conspergat, aut etiam muria, aut
qua marina cocta, omnes pulices in peluim con¬
gregabit. Fictile quoque vas defossum, ita vt labra
aequalia pauimento habeat, & adipe taurino obli¬
tum, omnes pulices in sese congregabit, etiam eos,
qui adhuc in palliis delitescunt. Sub lecto paruu¬
lum scrobem facito, & in ipsum sanguinem capri¬
num mittito, congregabitque pulices isthic, & ex
aliis vestibus ad se alliciet, ac euocabit. Caeterùm
ex amphimallis, & densissimis tapetibus, in qui¬
bus plurimi pulices delitescunt, eximi ac euocari
possint, si sic in vrna aut dolio ipse sanguis capri¬
nus deponatur. Pamphilus.
Ad pulices & cimices necandos.
Absynthium, ruta, abrotonum, mentastrum, sa¬
turegia, iuglandis folia, filix, pseudonardus, quae
nobis lauendula dicitur, nigella, coriandrum vi¬
y 3