1015
344 DE SECRETIS
z. ij. cum aceto & oleo confice, & vnge. Hellebo¬
rus albus, & nitrum, & staphisagria, & oleum de
serbin, & coniunctim, & diuisim valent, & sumach,
radix lapathi acuti, & oleum.
DE SECRETIS COCLEA¬
rum, CAP. XXV.
Ad limaces.
Quòd ad limaces attinet, si vel amurcam recen¬
tem, vel ex caminis fuliginem illis resperseris, ole¬
ribus non minus commodabis, quàm si inter illa
cicer conseueris, ad hortensium multa portenta
vtile. Mizaldus.
DE SECRETIS ERVCARVM.
CAP. XXVI.
Aluersu erucas.
Quòd ad erucas & campas attinet, sunt non¬
nulli qui resperso ficulneo cinere illas persequuntur,
sunt qui in hortis scillam areatim serant, aut hinc
inde suspendant. Alij fluuiatiles cancros clauis,
pluribus locis affigunt. Quae si obstinatè restite¬
rint, & praescriptis auxiliis pugnauerint, hanc op¬
pones machinam. Vrinam bubulam, & amurcam
aequaliter mista, igni, donec ferueant, admouebis,
& vbi refrixerint, illorum imbre olera ac arbores
consperges: quod Anatolij est experimentum. Pli¬
nius virgis sanguineis, quae his sunt obnoxia tan¬
genda praecipit. Palladius fusticulos, vel fascicu¬
los alliaceos sine capitibus, per omne horti spa¬
trum comburit. Adhaec vespertilionum stercora, vt