821
760 ANDREAE LIBAVII TRACT.
vstione. De Spagyrica nunquam in men¬
tem venit. Imo contraria illi prorsus est
Spagiria, quae optimas essentias quaerit in
his, quae nunquam in ignem venerunt
teste Paracelso & Dornheusero; Et quo¬
rum spiritus, ne affugiant, arctissime clau¬
sis rimis retinentur. Dicunt enim cum
spiritu abire essentiam, & nihil relinqui¬
praeter cadauer, in quo deceptus Spagi¬
rus, frustra quaerat arcana. At ille Gale¬
nicus apertis fornacibus vrit. Neque ta¬
men temere est quod sentiunt autores
ignis vi immutari medicinarum potentias.
Miscetur flamma spiritibus pabuli variis
qui se insinuant etiam per minimos tran¬
situs. Res ipsa loquitur vaporaria & panes
resipere ignem suum, de quo est & in Pro¬
pheta & apud Macrobium, &c. Inde requi¬
ritur etiam tanta industria in electione &
gubernatione ignis. Sed de his satis.
Tandem venenosa Galenica esse argui¬
tur compositionibus, in quas ingrediuntur
opium, colocynthis, sulphur, euforbium
& alia. Sed plana responsio est, digestio¬
ne facta illa non amplius esse quod fue¬
runt. Si ergo non sunt hoc, fuerunt autem
venena, iam non erunt amplius. Et vsus
Theriacae, Mithridatij, pulueris Saxoni¬
ci & aliorum adeo vulgaris iam est, vt
maibus venenis alexiteria esse pateant
vulgo.
Chymici
ptimas essenὀ
tias quaerum
extra ignem.
Vide Ander¬
nacum lib. 2
Dial. 6. de
vet. & no.
med. circa
finem