1015
LIBER VII. 361
esca. Si verò aliam quandam praedam in mari re¬
perimus. Itemque ad multos alios pisces, vngula ca¬
prina, aut asinina pro esca vteris.
Ad gryten fluuiatilem capiendum.
Accipe furfuris hordeaci minas duas, lentis in¬
tegrae choenicem vnam, misce & garo syncero suf¬
ficienti macera, & sesami choenicem adde, indeque
paululum disperge, & circum circa obijce. Simul
enim vt disperseris, omnis tenuis gryte adueniet,
imo, etiam si stadijs quinque absit, in vnum con¬
uenient omnes. Caeterùm magni pisces ab odore
diffugient. Sic igitur vtaris, & succedet. Idem.
Ad porcos capiendos.
Accipe sesami drach. iiij. capitum alliorum z. ij.
coturnicis salsę carnis drach. ij. opopanacis drach¬
mam vnam. excipe parietum gymnasiorum strig¬
mentis, & collyrijs inde formatis, vtitor. Idem.
Ad capiendas anguillas.
Accipe scolopendrae marinae drach. viij. squil¬
lorum fluuiatilium drach. viij. sesami drach. j. ex¬
cipe, & vtere. Idem.
Anguillae, vt reuiuiscant.
Anguillae defectu aquae mortuae reuiuiscunt, si
corpore integro existente ponantur sub fimo in
aceto, & addatur de sanguine vulturis, post pau¬
cos dies omnes recuperant vitam. Corn. Agrippa.
Cancri quomodo capiantur.
Cancri capiuntur virgulis diuisis in summita¬
te, quibus intestina aliqua, aut ranarum corpora
inserta sint, ordine dispositis, iuxta gurgites, aut
z 5