1015
366 DE SECRETIS
tas enim ex suo genere praecisis alis iuxta aquas
vallo circumducto alere oportet copioso iucun¬
dissimoque illic cibo. Id anatibus inter reliqua
est sorgum incoctum aquae: nocte cùm cicures
clamant, agrestes descendunt ad cibum: nam
nimalia omnia consensum habent in quatuor vo¬
cibus, cibi, venereorum, pugnae ac timoris, seque
mutuo intelligunt. Retibus igitur quę cooperto¬
ria vocent contractis, hęrent enim palis inuoluta,
clauduntur, vt quandoque mille vno impetu ana¬
tes captas referant. Et quanquam mirum videa¬
tur, certum tamen est nullum esse felicius aucu¬
pium. Eliguntur verò è cicuribus, quae colore
grestibus sint simillimae. Cardanus.
Aues quomodo doceantur loqui.
Loqui docentur aues tenebris, ac lucerna, fa¬
me, ac vino, eligunturque inuenculae, & lingua la¬
riore, & ex psittacis, qui quinos habent in pedibus
digitos: aptiores enim hi ad sermonem. Porro fa¬
mes praecipuum est necessitatis discendi vincu¬
lum, vt Persius dixit
"Quis expediuit psittaco suum [GR]χαιρε[/GR],
Picasque docuit nostra verba conari?
Magister artis ingenijsque largiter
Venter, negatus artifex edi voces."
Tenebrae aues magis reddunt solicitas, ac sensum
& memoriam colligunt. Vnde etiam homines
melius in tenebris recordantur & cogitant, atque
deliberant. Lucerna verò adhibetur, quia in ex¬
quisitis tenebris aues dormiurit, timentque vt sen¬
sus excutiatur, non augeatur. Tenui igitur lucer¬
na opus est. Idem.
Ad