1015
374 DE SECRETIS
animalibus faciliùs monstra prodeunt, quàm in
nobilibus. Porta.
Animal visu & tactu inficiens.
Nec inficior artificio ingenioque enasci posse
nimal visu & tactu inficiens, ac si regulus vel cato¬
blepa esset, cauetoque, qui producere tentas, ne in
te periculum recidat, quod facile euenturum indi¬
co, si illicò nefanda lues in lucem prodiens, vi tabidi
aeris matricem infecerit. Foecunda mergito oua,
vbi arsenicum, vel serpentum virus eliquaueris,
venenaque caetera mala, per dies aliquos immorari
sinito: validius operatur intus, si ritè apposueris,
glocis subiicienda curato, manibus ne conquas¬
ses, ne inutile perdas, quod praeualiturum speras.
Nec dabitur occasio maior monstra producendi
diuersa, quam ouis: & huiusmodi saepe gallinae partus
inter caetera efficiunt, atque etiam ex se fiunt: ideo
Leontius ferri laminam aliquam, clauorum capita,
laurique ramulos, vbi nidiculantur, afferre iubet, ne
prodigiosos & monstruosos edant partus. Fimo
commodè vti possumus est enim naturali calori
simillimus, nec spernendum retinet putrefactionis
vim, mirabilium rerum parens: totque genera ex
putrefactione animalium proueniunt, quot ea,
quae putrefiunt: quòd si quis rectè consideraue¬
rit, & mente perpenderit, non minimum eliciet
secretorum principia. Ioan. Bapt. Porta.
Caporum mores vt variè mutentur, &
pinguescant.
Capos & gallos referunt, & iure edito allio se¬
rociores reddi ad pugnam: capi etiam deplumati &
vrtica tacti, pullos fouent, & curant: consutis etiam
oculis