1015
LIBER VIII. 381
Lupi caput seu odore seu specie creditur su¬
spensum in columbario arcere viuerras & muste¬
las. Cardanus & Agrippa.
Palumbum recentem sic farcito.
Palumbum recentem vt prensus erit, ei fabam
coctam tostam primùm dato. ex ore in eius os in¬
flato item aquam. hoc dies septem facito. Postea
fabam fresam puram, & farpurum facito, & fabae¬
tertia pars, vt inferuescat. cùm far insipiat, puriter
facito, & coquito bene. Id vbi coxeris, depsito be¬
ne, oleo manum vnguito. Primum pusillum, po¬
stea magis depses. oleo tangito depsitoque, dum
poteris facere turundas. Ex aqua dato escam tem¬
perato. M. Cato.
DE SECRETIS PAVONVM.
CAP. IIII.
Pauones reliquique pulli vt albi generentur.
Pauones reliquique pulli albi generantur, si
uiaria vel caueas, quibus concluduntur, eorumque
cubilia tectorio inalbentur opere, vel albis linteis
& velaminibus protegantur, & exiguis cancellis
praepediantur, quò minus iis locis fugiant: rectè
pauimenta sunt cuerrenda, ne nisi alba penitùs
conspiciant: cum coitum ineunt, excubant, oua¬
que fouent, sic albicantem dabunt sobolem: idem
in aliis facito, Ioan. Bapt. Porta. Caeterùm natis pa¬
uonibus biduò cibus non est dandus. Tertia ve¬
ex hordei farina vino subacta, & trito pinsito,
zea pinsita, in aqua pura macerata, ci¬
bantur, & connutriuntur.
Didymus.