821
774 ANDREAE LIBAVII TRACT.
profecto tu similiter in sylua Thuringiaca
non inuenies. Sed de his supra. Assumtum
magna ex parte falsum est. Non enim om¬
nia sunt exotica quibus vtimur in purgan¬
do. Sunt nobis flores prunorum & persi¬
corum; Est esula, sambucus, ebulus, po¬
lygala, rosa, Iris, lathyris, Polypodium,
sigillum Salomonis, ferri & aeris squama
sales, & alia infinita, quibus adde serum,
ceruisiam recentem cum butyro, & si¬
milia. Non tamen damnamus sennam,
mannam, cassiam & similia, quia etsi in
sua regione quid operentur, lateant licet
hoc falsum sit ad nos per venientibus hi¬
storiis vel extremorum Indorum; quid ta¬
men in nostris quoque peragant, vulgo
notum. est. Ne ergo tibi adeo inuisa sint
exotica, ne minus Paracelsicus esse vi¬
dearis. Quod dicis nos exoticis posse ca¬
rere ideo, quia nostratia per vulcanum
possint in gradu exaltari, id canas tuis Pa¬
racelsistis. Nos minoris comparabimus
exotica & plus securiusque operabimur,
quam tu cum tuis incertis, preciosis & la¬
boriosis essentiis ad crucem vsque exalta¬
tis. O te miserum exaltatorem, qui ne
muscerdam quidem perducere potes ad
temperiem rhabarbari, nedum alia. An
tu putas crales illas naturae per ignem dari;
& ingenerare te posse elleboro nostrati
tem¬
Purgantia
patria.
Futile figmen¬
tum nostra¬
tia per ignem
vel chymia
posse exalta¬
ri ut asse¬
quantur
vim & prae¬
stantiam
oticorum.